Menu schließen

Brief 21 Lateinischer Originaltext

Alles zu Werke

Seneca - Briefe an Lucilius über Ethik (2.Buch) - Brief 21



- Lateinischer Originaltext

(1) Cum istis tibi esse negotium iudicas de quibus scripseras? Maximum negotium tecum habeS, tu tibi molestus es. Quid velis nescis, melius probas honesta quam sequeris, vides ubi sit posita felicitas sed ad illam pervenire non audes. Quid sit autem quod te inpediat, quia parum ipse dispicis, dicam-. magna esse haec existimas quae relicturus es, et cum proposuisti tibi illam securitatem ad quam transiturus es, retinet te huius vitae a qua recessurus es fulgor tamquam in sordida et obscura casurum. (2) Erras, Lucili. ex hac vita ad illam ascenditur. Quod interest inter splendorem et lucem, cum haec certam originem habeat ac suam, ille niteat alieno, hoc inter hanc vitam et illam: haec fulgore extrinsecus veniente percussa est, crassam illi stat'm umbram faciet quisquis obstiterit: illa suo lumine inlustris est. Studia te tua clarum et nobilem efficient. (3) Exemplum Epicuri referam. Cum Idomeneo scriberet et illum a vita speciosa ad fidelem stabilemque gloriam revocaret, regiae tunc potentiae ministrum et magna tractantem, <si glorla' inquit 'tangeris, notiorem te epistulae meae faclent quam omnia ista quae colis et propter quae coleris'. (4) Nurriquid ergo mentitus est quis Idomenea nosset nisi Epicurus illum litteris suis incidisset? Omnes illos megistanas et satrapas et regem ipsum ex quo Idornenei titulus petebatur oblivio alta suppressit. Nornen Attici perire Ciceronis epistulae non sinunt. Nihil illi profuisset gener Agrippa er Tiberius progener ei Drusus Caesar pronepos; inter tam magna nomina taceretur nisi ~sibl~ Cicero illum adplicuisset. (5) Profunda super nos altitudo temporis veniet, pauca ingenia caput exerent ei in idem quandoque silentium abitura oblivioni resistent ac se diu vindicabunt. Quod Epicurus amico suo potuit promittere, hoc tibi promitto, Lucill: habebo apud posteros gratiam, possum mecum duratura nomina educere. Vergillus noster duobus memoriam aeternam promisit et praestat:
fortunati ambo! si quid mea carmina possunt, nulla dies umquam memori vos eximet aevo, dum domus Aeneae Capitoll immobile saxum accolet imperiumque pater Romanus habebit. (6) Quoscumque in medlum fortuna protullt, quicumque membra ac partes allenae potentiae fuerant, horum gratia viguit, domus frequentata est, dum ipsi steterunt: post Ipsos cito memoria defecit. Ingenlorum crescit dignatio nec ipsis tantum honor habetur, sed quidquid illorum memoriae adhaesit excipitur.
(7) Ne gratis Idomeneus in epistulam rnearn venerit, ipse eam de suo redimet. Ad hunc Epicurus illam nobilem sententlam scripsit qua hortatur ut Pythoclea locupletem non publica nec ancipiti via faclat. 'Si vis' inquit 'Pythoclea divitem facere, non pecuniae adiciendum sed cupiditati detrahendum est.' (8) Et apertior ista sententia est quam (ut) interpretanda sit, et disertior quam ut adiuvanda. Hoc unum te admonco, ne istud tantum existimes de divitiis dictum: quocumque transtuleris, idern poterit. Si vis Pythoclea honestum facere, non honoribus adiciendum est sed cupiditatibus detrahendum; si vis Pythoclea esse in perpetua voluptate, non voluptatibus adiciendum est sed cupiditatibus detrahendum; si vis Pythoclea senem facere et implere vitam, non annis adiciendum est sed cupiditatibus detrahendum. (9) Has voces non est quod Epicurl esse ludices: publicae sunt. Quod flerl in senatu solet faclendum ego in philosophia quoque existimo: cum censuit aliquis quod ex parte mihi placeat, iubeo illum dividere sententiam et sequor quod probo.
Eo libentlus Epicurl egregia dicta commemoro, ut istis qui ad illum confugiunt spe mala inducti, qui velamentum ipsos vitiorum suorum habituros existimant, probent quocumque ierint honeste esse vivenduril. (10) Curn adierls eius hortulos et inscriptum hortulis: 'HospEs, Hic BENE MANEBIS, HIC SUMMUM BONUM VOLUPTAS EST', paratus erit istius domicilii custos hospitalis, humanus, et te polenta excipiet et aquam quoque large ministrabit ei dicet, 'ecquid bene acceptus es?' 'Non inritant' inquit 'hi hortull famem sed extinguunt, nec maiorem ipsis potionibus sitim faclunt, sed naturali et gratuito remedio sedant; in hac voluptate consenui.' (11) De bis tecum desideriis loquor quae consolationem non recipiunt, quibus dandum est aliquid ut desinant. Nam de illis extraordinariis quae licet differre, licet castigare et oppritnere, hoc unum commonefaciam: ista voluptas naturalis est, non necessaria. Huic nihil debes; si quid inpendis, voluntarium est. Venter praecepta non audit: poscit, appellat. Non est tamen molestus creditor: par-vo dimittitur, si modo das illi quod debes, non quod potes. Vale.
Inhalt
Seneca - Briefe an Lucilius über Ethik - Brief 21
Lateinischer Originaltext (678 Wörter)
Hochgeladen
Optionen
Hausaufgabe herunterladen: PDFPDF, Download als DOCDOC
  • Bewertung 4 von 5 auf Basis von 50 Stimmen
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
4/5 Punkte (50 Votes)



Seite drucken | Melden
Kostenlos eine Frage an unsere Latein-Experten stellen:

Wenn du dieses Dokument verwendest, zitiere es bitte als: "Brief 21 Lateinischer Originaltext", https://e-hausaufgaben.de/Hausaufgaben/D597-Seneca-Brief-21-Lateinischer-Originaltext.php, Abgerufen 24.12.2024 02:15 Uhr

Es handelt sich hier um einen fremden, nutzergenerierten Inhalt für den keine Haftung übernommen wird.
Download: PDFPDF, Download als DOCDOC
ÄHNLICHE DOKUMENTE:
PASSENDE FRAGEN: