Menu schließen

Brief 16 Lateinischer Originaltext

Alles zu Werke

Seneca - Briefe an Lucilius über Ethik (2.Buch) - Brief 16



- Lateinischer Originaltext
(1) Liquere hoc tibi, Lucili, scio, neminem posse beate vivere, ne tolerabillter quidem, sine sapientiae studio, et beatam vitam perfecta sapientia effici, ceterum tolerabilem etiam inchoata. Sed hoc quod liquet firmandum et altius cotidiana meditatione figendum est: plus operls est in eo ut proposita custodias quam ut honesta proponas. Perseverandum est ei adsiduo studio robur addendum, donec bona mens sit quod bona voluntas est.
(2) Itaque (non opus est~ tibl apud nie pluribus verbis aut adfirmatione tam longa: intellego multum te profecisse. Quae scribis unde venlant scio; non sunt ficta nec colorata. Dicam tamen quid sentiam: lam de te spem habeo, nondum fiduciam. Tu quoque idem facias volo: non est quod tibl cito er facile credas. Excute te ei varie scrutare et observa; illud ante omnia vide, utrum in philosophia an in ipsa vita profeceris. (3) Non est philosophia populare artificium nec ostentationi paratum; non in verbis sed in rebus est. Nec in hoc adhibetur, ut cum aliqua oblectatione consurnatur dies, ut dematur otio nausia: animum fortnat et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum er per ancipitia fluctuantium derigit cursum. Sine hac nemo intrepide potest vivere, nemo secure; innumerabilia accidunt singulis horis quae consilium exigant, quod ab hac petendum est. (4) Dicet aliquis, 'quid mihl prodest philosophia, si fatum est? quid prodest, si deus rector est? quid prodest, si casus imperat? Nam et mutari certa non possunt et nihil praepararl potest adversus incerta, sed aut consilium meum occupavit deus decrevitque quid facerem, aut consilio meo nihil fortuna permittit.' (5) Quidquid est ex his, Lucili, vel si omnia haec sunt, philosophandum est; sive nos inexorabill lege fata constringunt, sive arbiter deus universi cuncta disposult, sive casus res humanas sine ordine inpellit et lactat, philosophia nos tueri debet. Haec adhortabitur ut deo libenter pareamus, ut fortunae contumaciter; haec docebit ut deum sequaris, feras casum. (6) Sed non est nunc in hanc disputationem transeundum, quid sit luris nostri si providentia in imperio est, aut si fatorum series inligatos trahlt, aut si repentina ac subita dominantur: illo nunc revertor, ut te moneam et exhorter ne patiaris impetum animi tul delabi et refrigescere. Contine illum et constitue, ut habitus animl fiat quod est impetus.
(7) lam ab initio, si te bene novi, circumspicies quid haec epistula munuscull adtulerit: excute illam, et invenies. Non est quod mirerls animum meum: adhuc de alieno liberalls sum. Quare autem alienum dixi? quidquid bene dictum est ab ullo meum est. Istuc quoque ab Epicuro dictum est: 'si ad naturam vives, numquam erls pauper; si ad opiniones, numquam eris dives'. (8) Exiguum natura desiderat, opinio immensum. Congeratur in te quidquid multi locupletes possederant; ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat ut terram marmoribus abscondas; non tantum habere tibi liceat sed calcare divitias; accedant statuae ei picturac et quldquid ars ulla luxuriae elaboravit: maiora cupere ab bis disces. (9) Naturalia desiderla finita sunt: ex falsa opinione nascentia ubi desinant non habent; nullus enim terminus falso est. Via eunti aliquid extremum est: error immensus est. Retrahe ergo te a vanis, ei cum voles scire quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera num possit alicubl consistere: si longe progresso semper aliquid longius restat, scito id naturale non esse. Vale.

Inhalt
Seneca - Briefe an Lucilius über Ethik - Brief 16
Lateinischer Originaltext (555 Wörter)
Hochgeladen
Optionen
Hausaufgabe herunterladen: PDFPDF, Download als DOCDOC
  • Bewertung 4 von 5 auf Basis von 49 Stimmen
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
4/5 Punkte (49 Votes)



Seite drucken | Melden
Kostenlos eine Frage an unsere Latein-Experten stellen:

Wenn du dieses Dokument verwendest, zitiere es bitte als: "Brief 16 Lateinischer Originaltext", https://e-hausaufgaben.de/Hausaufgaben/D476-Seneca-Brief-16-Lateinischer-Originaltext-2.php, Abgerufen 05.11.2024 15:41 Uhr

Es handelt sich hier um einen fremden, nutzergenerierten Inhalt für den keine Haftung übernommen wird.
Download: PDFPDF, Download als DOCDOC
ÄHNLICHE DOKUMENTE:
PASSENDE FRAGEN: