Menu schließen

Brief 17 Lateinischer Originaltext (HTML)

Alles zu Seneca - Epistulae Morales Ad Lucilium

Seneca - Brief 17 (lateinisch)


- Briefe an Lucilius über Ethik (2. Buch) -
(1) Proice omnia ista, si sapis, immo ut sapias, et ad bonam mentem magno cursu ac totis viribus tende; si quid est quo teneris, aut expedl aut ineide. 'Moratur' inquis 'nie res familiaris; sic illam disponere volo ut sufficere nihil agenti possit, ne aut paupertas mihi oneri sit aut ego alicui.' (2) Cum hoc dicis, non viderls vim ac potentiam eius de quo cogitas boni nosse; et summam quidem rei pervides, quantum philosophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter dispicis, necdum scis quantum ubique nos adiuvet, quemadmodum et in maximis, ut Ciceronis utar verbo, 'opituletur' (et) in minima descendat. Mihl crede, advoca illam in consilium: suadebit tibl ne ad calculos sedeas. (3) Nempe hoc quaeris et hoc ista dilatione vis consequi, ne tibi paupertas timenda sit: quid si adpetenda est? Multis ad philosophandum obstitere divitiae: paupertas expedita est, secura est. Cum classicum cecinit, scit non se peti; cum aqua conclamata est, quomodo exeat, non quid efferat, quaerit; [ut] si navigandum est, non strepunt portus nec unius comitatu inquieta sunt litora; non circumstat illam turba servorum, ad quos pascendos transmarinarum regionum est optanda fertilitas. (4) Facile est pascere paucos ventres et bene institutos er nihil aliud desiderantes quam impleri: parvo fames constat, magno fastidium. Paupertas contenta est desideriis instantibus satis facere: quid est ergo quare hanc recuses contubernalem cuius mores sanus dives imitatur? (5) Si vis vacare animo, aut pauper sis oportet aut pauperi similis. Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura; frugalitas autem paupertas voluntaria est. Tolle itaque istas excusationes: 'nondum habeo quantum sat est; si ad illam summam pervenero, tunc me totum philosophiae dabo'. Atqui nihil prius quam hoc parandum est quod tu differs er post cetera paras; ab hoc inciplendurn est. 'Parare' inquis 'unde vivam volo.' Simul et parare (te) disce: si quid te vetat bene vivere, bene mori non vetat. (6) Non est quod nos paupertas a philosophia revocet, ne egestas quidem. Toleranda est enim ad hoc properantibus vel fames; quam toleravere quidam in obsidionibus, et quod allud erat illius patientiae praemium quam in arbitrium non cadere victoris? Quanto hoc maius est quod promittitur: perpetua libertas, nullius nec hominis nec dei timor. Ecquid vel esurientl ad ista veniendum est? (7) Perpessi sunt exercitus inoplam ornnium rerum, vixerunt herbarum radicibus et dictu foedis tulerunt famem; haec omnia passi sunt pro regno, quo magis mireris, alleno: dubitabit aliquis ferre paupertatem ut animum furoribus liberet? Non est ergo prius adquirendum. licet ad philosophiam etiam sine viatico pervenire. (8) Ita est? cum omnia habueris, tunc habere et sapientlam voles? haec erit ultimum vitae instrumentum et, ut ita dicam, additamentum? Tu vero, sive aliquid habes, iam philosophare (unde enim scis an iam nimis habeas?), sive nihil, hoc prius quaere quam quicquam. (9) 'At necessaria deerunt.' Primum deesse non poterunt, quia natura minimum petit, naturae autem se sapiens accommodat. Sed si necessitates ultimae inciderint, lamdudum exibit e vita et molestus sibi esse desinet. Si vero exiguum erit et angustum quo possit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxlus ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet: (10) 'Quid in longum ipse te differs? expectabisne fenoris quaestum aut ex merce conpendium aut tabulas beati senis, cum fieri possis statim dives? Repraesentat opes sapientla, quas cuicumque fecit supervacuas dedit.' Haec ad alios pertinent: tu locupletibus propior es. Saeculum muta, nimis habes; idem est autern omni saeculo quod sat est. (11) Poteram hoc loco epistulam claudere, nisi te male instituissem. Reges Parthos non potest quisquam salutare sine munere; tibi valedicere non licet gratis. Quid istic? ab Epicuro mutuum sumam: 'Multis parasse divitias non finis miseriarum fuit sed mutatio'. (12) Nec hoc miror; non est enim in rebus vitium sed in ipso animo. Illud quod paupertatem nobis gravern fecerat et divitias graves fecit. Quemad modum nihil refert utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo conloces (quocumque illum transtuleris, morbum secum suum transferet), sic nihil refert utrum aeger ammus in divitils an in paupertate ponatur: malum illum suum sequitur. Vale.


Inhalt
Seneca - Briefe an Lucilius über Ethik - Brief 17
Lateinischer Originaltext (als HTML-Datei) (681 Wörter)
Hochgeladen
Optionen
Hausaufgabe herunterladen: PDFPDF, Download als HTMHTM
  • Bewertung 4 von 5 auf Basis von 36 Stimmen
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
4/5 Punkte (36 Votes)



Seite drucken | Melden
Kostenlos eine Frage an unsere Latein-Experten stellen:

Wenn du dieses Dokument verwendest, zitiere es bitte als: "Brief 17 Lateinischer Originaltext (HTML)", https://e-hausaufgaben.de/Hausaufgaben/D537-Seneca-Brief-17-Ethik-Lateinischer-Originaltext.php, Abgerufen 19.03.2024 10:52 Uhr

Es handelt sich hier um einen fremden, nutzergenerierten Inhalt für den keine Haftung übernommen wird.
Download: PDFPDF, Download als HTMHTM
ÄHNLICHE DOKUMENTE:
PASSENDE FRAGEN: