Menu schließen

Brief 20 Lateinischer Originaltext (HTML)

Alles zu Seneca - Epistulae Morales Ad Lucilium

Seneca - Brief 20 (lateinisch)


- Briefe an Lucilius über Ethik (2. Buch) -
(1) Si vales et te dignum putas qui aliquando fias tuus, gaudeo; mea enim gloria erit, si te istinc ubl sine spe exeundi fluctuaris extraxero. Illud autem te, mi Lucili, rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum profectus tul capias non oratione nec scripto, sed animi firmitate, cupiditatum deminutione: verba rebus proba. (2) Aliud propositum est declamantibus et adsensionein coronae captantibus, aliud bis qui iuvenum et otiosorum aures disputatione varia aut volubili detinenufacere docet philosophia, non dicere, et hoc exigit, ut ad legem suam quisque vivat, ne orationi vita dissentlat vel ipsa inter se vita; (ut unus sit omnium actionum color [sit]. Maximum hoc est et officium sapientiae et indicium, ut verbis opera concordent, ut ipse ubique par sibi idemque sit. 'Quis hoc praestabit?' Pauci, aliqui tamen. Est enim difficile [hoc]; nec hoc dico, sapientem uno semper iturum gradu, sed una via. (3) Observa te itaque, numquid vestis tua domusque dissentiant, numquid in te liberalls sis, in tuos sordidus, numquid cenes frugallter, aedifices luxuriose; unam semel ad quam vivas regulam prende et ad hanc omnem vitam tuam exaequa.2'> Quidam se domi contrahunt, dilatant foris ei extendu'nt: vitium est haec diversitas et signum vacillantis animi ac nondum habentis tenorem suum. (4) Etiamnunc dicam unde sit ista inconstantia et dissimilltudo rerum consiliorumque: - nemo proponit sibi quid vellt, nec si proposuit perseverat in eo, sed transilit; nec tantum mutat sed redit et in ea quae deseruit ac damnavit revolvitur. (5) Itaque ut relinquam definitiones sapientiae veteres et totum conplectar humanae vitae modum, hoc possum contentus esse: quid est sapientla? semper idem velle atque idem nolle. Licet illam exceptiunculam non adicias, ut rectum sit quod vells; non potest enim cuiquam idem semper placere nisi rectum. (6) Nesclunt ergo homines quid velint nisi illo momento quo volunt; in totum nulli velle aut nolle decretum est; variatur cotidie iudicium et in contrarium vertitur ac plerisque agitur vita per lusum. Preme ergo quod coepisti, et fortasse perduceris aut ad summum aut eo quod summum nondum esse solus intellegas. (7) 'Quid flet' inquis "huic turbae familiarium sine re familiari?' Turba ista cum a te pasci desierit, ipsa se pascet, aut quod tu beneficio tuo non potes scire, paupertatis scies: illa veros certosque amicos retinebit, discedet quisquis non te sed aliud sequebatur. Non est autem vel ob hoc unum amanda paupertas, quod a quibus amerls ostendet? 0 quando ille veniet dies quo nemo in honorem tuum ment'atur! (8) Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia vota deo remissurus, ut contentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis. Quae potest esse felicitas propior? Redige te ad parva ex quibus cadere non possis, idque ut libentlus facias, ad hoc pertinebit tributum huius epistulae, quod statim conferam. (9) Invideas licet, etiam nunc libenter pro me dependet Epicurus. 'Magnificentior, mihi crede, sermo tuus in grabatto videbitur er in panno; non enim dicentur tantum illa sed probabuntur.' Ego certe aliter audio quae dicit Deinetrius noster, cum illum vidi nudum, quanto minus quam [in] stramentis incubantem: non praeceptor verl sed testis est. (10) 'Quid ergo? non licet divitias in sinu positas contemnere?' Quidni liceat? Et ille ingentis animi est qui illas circumfusas sibl, multum diuque miratus quod ad se vene rint, ridet suasque audit magis esse quam sentit. Multum est non corrumpi divitiarum contubernio; magnus ille qui in divitiis pauper est. (11) 'Nescio' inquis 'quomodo paupertatem iste laturus sit, si in illam inciderit.' Nec ego, Epicure, an gloriosus iste pauper contempturus sit divitias, si in illas inciderit; itaque in utroque mens aestimanda est inspiciendumque an ille paupertati indulgeat, an hic divitils non indulgeat. Alioquin leve argumentum est bonae voluntatis grabattus aut pannus, nisi apparuit aliquern illa non necessitate pati sed malle. (12) Ceterum magnae indolis est ad ista non properare taniquarn meliora, sed praeparari tamquam ad facilia. Ei sunt, Lucill, facilia; cum vero multum ante inedltatus accesseris, iucunda quoque; inest enim illis, sine qua nihil est iucundum, securitas. (13) Necessarium ergo iudico id quod tibi scripsi magnos viros saepe fecisse, aliquos dies interponere quibus nos imaginaria paupertate exerceamus ad veram; quod eo magis faciendum est quod delicils permaduimus et ornnia dura ac difficilla ludicamus. Potius excitandus e somno ei vellicandus est animus admonendusque naturam nobis minimum constituisse. Nemo nascitur dives; quisquis exit in lucem lussus est lacte et panno esse contentus: ab his initiis nos regna non capiunt. Vale.


Inhalt
Seneca - Briefe an Lucilius über Ethik - Brief 20
Lateinischer Originaltext (als HTML-Datei) (738 Wörter)
Hochgeladen
Optionen
Hausaufgabe herunterladen: PDFPDF, Download als HTMHTM
  • Bewertung 4 von 5 auf Basis von 30 Stimmen
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
4/5 Punkte (30 Votes)



Seite drucken | Melden
Kostenlos eine Frage an unsere Latein-Experten stellen:

Wenn du dieses Dokument verwendest, zitiere es bitte als: "Brief 20 Lateinischer Originaltext (HTML)", https://e-hausaufgaben.de/Hausaufgaben/D587-Seneca-Brief-20-Lateinischer-Originaltext-2.php, Abgerufen 19.03.2024 10:03 Uhr

Es handelt sich hier um einen fremden, nutzergenerierten Inhalt für den keine Haftung übernommen wird.
Download: PDFPDF, Download als HTMHTM
ÄHNLICHE DOKUMENTE:
PASSENDE FRAGEN: