Menu schließen

Brief 15 Lateinischer Originaltext (als HTML)

Alles zu Werke

Seneca - Brief 15 (lateinisch)


- Briefe an Lucilius über Ethik (2. Buch) -
(1) Mos antiquis fult, usque ad ineam servatus aetatem, primis epistulae verbis adicere 'si vales bene est, ego valeo'. Recte nos dicimus 'si philosopharis, bene est'. Valere enim hoc demum est. Sine hoc aeger est ammus; corpus quoque, etiam si magnas habet vires, non aliter quam furiosi aut frenetici valldum est. (2) Ergo hanc praecipue valetudinem cura, deinde et illam secundam; quae non magno tibi constabit, si voluerls bene valere. Stulta est enim, mi Lucill, et minime convenlens litterato viro occupatio exercendi lacertos ei ditatandl cervicem ac latera firmandi; cum tibi feliciter sagina cesserit ei tori creverint, nec vires umquam opimi bovis nec pondus aequabis. Adice nunc quod malore corporis sarcina ammus eliditur et minus agills est. Itaque quantum potes circumscribe corpus tuum et anirno locum laxa. (3) Multa sequuntur incommoda huic deditos curae: primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit ei inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit; deinde copia ciborum subtilltas inpeditur. Accedunt pessimae notae mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum ei vinum occupati, quibus ad votum dies actus est si bene desudaverunt, si in locum eius quod effluxit multum potionis altius in leiuno iturae regesserunt. Bibere ei sudare vita cardiaci est. (4) Sunt exercitationes et faciles et breves, quae corpus et sine mora lassent et temporl parcant, cuius praecipua ratio habenda est: cursus et cum aliquo pondere manus motae et saltus vel ille qui corpus in altum levat vel ille qui in longum mittit vel ille, ut ita dicam, saliaris aut, ut contumeliosius dicam, fullonius: cuiuslibet ex bis elige usum rudern, facilem. (5) Quidquid facles, cito redl a corpore ad animum; illum noctibus ac diebus exerce. Labore modico alltur ille; hanc exercitationem non frigus, non aestus inpediet, ne senectus quidem. Id bonum cura quod vetustate fit mellus. (6) Neque ego te iubeo semper inminere libro aut pugillaribus: dandum est aliquod intervallum animo, ita tamen ut non resolvatur, sed remittatur. Gestatio et corpus concutit et studio non officit: possis legere, possis dictare, possis loqui, possis audire, quorum nihil ne ambulatio quidem vetat fierl. (7) Quid si vells deinde quemadmodum ambules discere? Admitte istos quos nova artificia docuit fames: erit qui gradus tuos temperet et buccas edentis observet et in tantum procedat in quantum audaciam eius patientla et credulltate produxeris. Nec tu intentionem vocis contempseris, quam veto te per gradus et certos modos extollere, deinde deprimere. Quid ergo? a clamore protinus et a summa contentione vox tua incipiet? usque eo naturale est paulatim incitari ut litigantes quoque a sermone inciplant, ad vociferationem transeant; nemo statim Quiritium fidem implorat. (8) Ergo utcumque tibi impetus animl suaserit, modo vehementlus fac vitiis convicium, modo lentius, prout vox te quoque hortabitur in id latus; modesta, cum recipies illam revocarisque, descendat, non decidat; media tenoris sul habeat nec indocto et rustico more desaeviat. Non enim id agimus ut exerceatur vox, sed ut exerceat. (9) Detraxi tibl non pusillum negotil: una mercedula et unum graecum ad haec beneficia accedet. Ecce insigne praeceptum: 'stulta vita ingrata est, trepida; tota in futurum fertur'. 'Quis hoc' inquis 'dicit?' idem qui supra. Quam tu nunc vitam dici existimas stultam? Babac et Isionis? Non ita est: nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid satis esse posset, fuisset, qui non cogitamus quam iucundum sit nihil poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortuna pendere. (10) Subinde itaque, Lucili, quam multa sis consecutus recordare; cum aspexeris quot te antecedant, cogita quot sequantur. Si vis gratus esse adversus deos et adversus vitam tuam, cogita quam multos antecesseris. Quid tibl cum ceteris? te ipse antecessisti. (11) Finem constitue quem transire ne possis quidem si vells; discedant aliquando ista insidiosa bona et sperantibus mellora quam adsecutis. Si quid in illis esset solidi, aliquando et implerent: nunc haurientium sitim concitant. Mittantur speciosi apparatus; et quod futuri ternporis incerta sors volvit, quare potius a fortuna inpetrem ut det, quam a nie ne petam? Quare autem petam? oblitus fragilitatis humanae congeram? in quid laborem? Ecce hic dies ultimus est; ut non sit, prope ab ultimo est. Vale.


Inhalt
Seneca - Briefe an Lucilius über Ethik - Brief 15
Lateinischer Originaltext (als HTML) (680 Wörter)
Hochgeladen
Optionen
Hausaufgabe herunterladen: PDFPDF, Download als HTMHTM
  • Bewertung 3.9 von 5 auf Basis von 50 Stimmen
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
3.9/5 Punkte (50 Votes)



Seite drucken | Melden
Kostenlos eine Frage an unsere Latein-Experten stellen:

Wenn du dieses Dokument verwendest, zitiere es bitte als: "Brief 15 Lateinischer Originaltext (als HTML)", https://e-hausaufgaben.de/Hausaufgaben/D443-Seneca-Brief-15-Lateinischer-Originaltext.php, Abgerufen 22.12.2024 16:09 Uhr

Es handelt sich hier um einen fremden, nutzergenerierten Inhalt für den keine Haftung übernommen wird.
Download: PDFPDF, Download als HTMHTM
ÄHNLICHE DOKUMENTE:
PASSENDE FRAGEN: