Menu schließen

Brief 19 Lateinischer Originaltext

Alles zu Werke

Seneca - Briefe an Lucilius über Ethik (2.Buch) - Brief 19



- Lateinischer Originaltext
(1) Exulto quotiens epistulas tuas accipio; implent enim me bona spe, et iam non promittunt de te sed spondent. Ita fac, oro atque obsecro - quid enim habeo mellus quod amicum rogem quam quod pro ipso rogaturus sum? si potes, subduc te istis occupationibus; si minus, eripe. Satis multum temporis sparsimus: inciplamus vasa in senectute colligere. (2) Numquid invidiosum est? in freto vixirnus, moriamur in portu. Neque ego suaserim tibi nomen ex otio petere, quod nec lactare debes nec abscondere; numquam enim usque eo te abigam generls humani furore damnato ut latebram tibi aliquam parari et oblivionem velim: id age ut otium tuum non emineat sed appareat. (3) Deinde videbunt de isto quibus integra sunt et prima consilla an velint vitam per obscurum transmittere: tibi liberum non est. In medium te protulit ingenli vigor, scriptorum elegantia, clarae et nobiles amicitiae; iam notitia te invasit; ut in extrema mergaris ac penitus recondaris, tamen priora monstrabunt. (4) Tenebras habere non potes; sequetur quocumque fugeris multum pristinae lucis: quietem potes vindicare sine ullius odio, sine desiderlo aut morsu animi tul. Quid enim relinques quod invitus relictum a te possis cogitare? Clientes? quorum nemo te ipsum sequitur, sed aliquid ex te; amicitia olim petebatur, nunc praeda; mutabunt testamenta destituti senes, migrabit ad aliud limen salutator. Non potest parvo res magna constare: aestima utrum te relinquere an aliquid ex tuis malis. (5) Utinam quidem tibl senescere contigisset intra natalium tuorum modum, nec te in altum fortuna misisset! Tulit te longe a conspectu vitae salubris rapida felicitas, provincia er procuratio er quidquid ab istis promittitur; malora deinde officia te exciplent et ex aliis alla: (6) quis exitus erit? quid expectas donec desinas habere quod cupias? numquam erit tempus. Qualem dicimus seriem esse causarum ex quibus nectitur fatum, talem esse cupiditatum: altera ex fine alterius nascitur. In eam demissus es vitam quae numquam tibi terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit: subduc cer-vicem iugo tritam; semel illam incidi quam semper premi satius est. (7) Si te ad privata rettuleris, minora erunt omnia, sed adfatim implebunt: at nunc plurima er undique ingesta non satlant. Utrum autem mavis ex inopia saturitatem an in copia famem? Er avida felicitas est ei alienae aviditati exposita; quamdiu tibi satis nihil fuerit, ipse allis non eris. (8) 'Quomodo' inquis 'exibo?' Utcumque. Cogita quam multa temere pro pecunia, quam multa laboriose pro honore temptaveris: aliquid et pro otio audendum est, aut in ista sollicitudine procurationum et deinde urbanorum offlciorum senescendum, in tumultu ac semper novis fluctibus quos effugere nulla modestia, nulla vitae quiete contingit. Quid enim ad rein pertinet an tu quiescere vells? fortuna tua non vult. Quid si illi etiarn nunc permiserls crescere? quantum ad successus accesserit accedet ad metus. (9) Volo tibl hoc loco referre dictum Maecenatis vera in ipso eculeo elocuti: «ipsa enim altitudo attonat summa'. Si quaeris in quo libro dixerit, in co qui Prometheus inscribitur. Hoc voluit dicere, attonita habet summa. Est ergo tantl ulla potentia ut sit tibl tam ebrius sermo? Ingenlosus ille vir fuit, magnum exemplum Romanae eloquentiae daturus nisi illum enervasset felicitas, immo castrasset. Hic te exitus manet nisi iain contrahes vela, nisi, quod ille sero volult, terram leges.
(10) Poteram tecum hac Maecenatis sententia parem facere rationem, sed movebis mihl controversiam, si novi te, nec voles quod debeo (nisi) in aspero et probo accipere. Ut se res habet, ab Epicuro versura facienda est. 'Ante' inquit circumspiciendum est cum quibus edas er bibas quam quid edas er bibas; nam sine amico visceratio leonis ac lupi vita est.' (11) Hoc non continget tibl nisi secesseris: alioquin habebis convivas quos ex turba salutantium nomenclator digesserit; errat autem qui amicurn in atrio quaerit, in convi vio probat. Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis suls obsessus quam quod amicos sibi putat quibus ipse non est, quod beneficia sua efficacia iudicat ad conciliandos animos, cum quidam quo plus debent magis oderint: leve aes alienum debitorem facit, grave inimicum. (12) 'Quid ergo? beneficia non parant amicitias?' Parant, si accepturos licuit eligere, si conlocata, non sparsa sunt. Itaque dum incipis esse mentis tuae, interim hoc consilio sapientium utere, ut magis ad rein existimes pertinere quis quam quid acceperit. Vale.

Inhalt
Seneca - Briefe an Lucilius über Ethik - Brief 19
Lateinischer Originaltext (702 Wörter)
Hochgeladen
Optionen
Hausaufgabe herunterladen: PDFPDF, Download als DOCDOC
  • Bewertung 4.1 von 5 auf Basis von 37 Stimmen
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
4.1/5 Punkte (37 Votes)



Seite drucken | Melden
Kostenlos eine Frage an unsere Latein-Experten stellen:

Wenn du dieses Dokument verwendest, zitiere es bitte als: "Brief 19 Lateinischer Originaltext", https://e-hausaufgaben.de/Hausaufgaben/D581-Seneca-Brief-19-Lateinischer-Originaltext.php, Abgerufen 22.11.2024 02:39 Uhr

Es handelt sich hier um einen fremden, nutzergenerierten Inhalt für den keine Haftung übernommen wird.
Download: PDFPDF, Download als DOCDOC
ÄHNLICHE DOKUMENTE:
PASSENDE FRAGEN: