Menu schließen

Brief 18 Lateinischer Originaltext

Alles zu Werke

Seneca - Briefe an Lucilius über Ethik (2.Buch) - Brief 18



- Lateinischer Originaltext
(1) December est mensis: cum maxime civitas sudat. lus luxuriae publice datum est; ingenti apparatu sonant omnia, tamquam quicquarn inter Saturnalla intersit er dies rerum agendarum; adeo nihil interest ut (non videatur mihl errasse qui dixit olim mensem Decembrem fuisse, nunc annum. (2) SI te hic haberem, libenter tecum conferrem quid existimares esse faclendum, utrum nihil ex cotidiana consuetudine movendum an, ne dissidere videremur cum publicis moribus, et hilarius cenandum er exuendam togam. Nam quod flerl nisi in tumultu ei tristi tempore civitatis non solebat, voluptatis causa ac festorum dierum vestem mutavimus. (3) Si te bene novi, arbitri partibus functus nec per omnia nos similes esse pilleatae turbae voluisses nec per omma dissimiles; nisi forte his maxime diebus animo imperandum est, ut tunc voluptatibus solus abstineat cum in illas omnis turba procubuit; certissimum enim argumentum firmitatis suae capit, si ad blanda et in luxuriam trahentia nec it nec abducitur. (4) Hoc multo fortius est, ebrio ac vomitante populo siccum ac sobrium esse, illud temperantius, non excerpere se nec insignire nec miscen omnibus et eadem sed non eodern modo facere; licet enim sine luxuria agere festurn diem.
(5) Ceterum adeo mihl placet temptare animl tul firmitatem ut ex praecepto magnorum virorum tibi quoque praecipiam: interponas aliquot dies quibus contentus minimo ac vilissimo cibo, dura atque horrida veste, dicas tibi 'hoc est quod timebatur?' (6) In ipsa securitate animus ad difficilla se praeparet et contra iniurlas fortunac inter beneficia firrnetur. Miles in niedia pace decurrit, sine ullo hoste vallum iacit, et supervacuo labore lassatur ut sufficere necessarlo possit; quem in ipsa re trepidare nolueris, ante rein exerceas. Hoc secuti sunt qui omnibus mensibus paupertatem imitati prope ad inopiam accesserunt, ne umquam expavescerent quod saepe didicissent. (7) Non est nunc quod existimes me dicere Timoneas cenas et pauperum cellas et quidquid altud est per quod luxurla divitiarum taedio ludit: grabattus ille verus sit et sagum et panis durus ac sordidus. Hoc triduo et quatriduo fer, interdum pluribus diebus, ut non lusus sit sed experlrnentum: tunc, mihi crede, Lucili, exultabis dipondio satur et intelleges ad securitatem non opus esse fortuna; hoc erum quod necessitati sat est dabit et irata. (8) Non est tamen quare tu multum tibi facere videaris (facies enim quod multa milia servorum, multa milla pauperum faclunt): illo nomine te suspice, quod facies non coactus, quod tam facile erit tibl illud pati semper quam aliquando experin. Exereeamur ad palum, et ne inparatos fortuna deprehendat, flat nobis paupertas familiaris; securius divites erlmus si scierirnus quam non sit grave pauperes esse. (9) Certos habebat dies ille magister voluptatis Epicurus quibus maligne famem extingueret, visurus an aliquid deesset ex plena et consummata voluptate, vel quantum deesset, et an dignum quod quis magno labore pensaret. Hoc certe in lis epistulls ait quas scripsit Charino magistratu ad Polyaenum; et quidem gloriatur non toto asse ~se) pasci, Metrodorum, qui nondum tantum profeccrit, toto. (10) In hoc tu victu saturitatem putas esse? Ei voluptas est; voluptas autem non illa levis et fugax et subinde reficienda, sed stabills et certa. Non enim iucunda res est aqua ei polenta aut frustum hordeacil panis, sed summa voluptas est posse capere etiam ex his voluptatem et ad id se deduxisse quod eripere nulla fortunae iniquitas possit. (11) Liberaliora allmenta sunt carceris, sepositos ad capitale supplicium non tam anguste qui occisurus est pascit: quanta est aninn magnitudo ad id sua sponte descendere quod ne ad extrema quidem decretis timendum sit! hoc est praeoccupare tela fortunae. (12) Incipe ergo, mi Lucill, sequi horum consuetudinem et aliquos dies destina quibus secedas a tuis rebus minimoque te facias familiarem; incipe cum paupertate habere commercium;
aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum finge deo. (13) Nemo alius est deo dignus quam qui opes contempsit; quarum possessionem tibi non interdico, sed efficere volo ut illas intrepide possideas; quod uno consequeris modo, si te etiam sine illis beate victurum persuaseris tibl, si illas tamquam exituras semper aspexeris.
(14) Sed iarn incipiamus epistulam complicare. Trius' inquis 'redde quod debes.' Delegabo te ad Epicurum, ab illo fiet numeratio: 'inmodica ira gignit insanlam'. Hoc quam verum sit necesse est scias, cum habueris et servum et inimicum' (15) In omnes personas hic exardescit adfectus; tam ex amore nascitur quam ex odio, non minus inter seria quam inter lusus et iocos; nec interest ex quam magna causa nascatur sed in qualem perveniat animum. Sic ignis non refert quam magnus sed quo incidat; nam etiam maximum solida non receperunt, rursus arida et corripi facilia scintillam quoque fovent usque in incendium. Ita est, rni Lucill: ingentis irae exitus furor est, et ideo ira vitanda est non moderationis causa sed sanitatis. Vale.
Inhalt
Seneca - Briefe an Lucilius über Ethik - Brief 18
Lateinischer Originaltext (779 Wörter)
Hochgeladen
Optionen
Hausaufgabe herunterladen: PDFPDF, Download als DOCDOC
  • Bewertung 4 von 5 auf Basis von 53 Stimmen
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
4/5 Punkte (53 Votes)



Seite drucken | Melden
Kostenlos eine Frage an unsere Latein-Experten stellen:

Wenn du dieses Dokument verwendest, zitiere es bitte als: "Brief 18 Lateinischer Originaltext", https://e-hausaufgaben.de/Hausaufgaben/D548-Seneca-Brief-18-Lateinischer-Originaltext.php, Abgerufen 24.12.2024 01:59 Uhr

Es handelt sich hier um einen fremden, nutzergenerierten Inhalt für den keine Haftung übernommen wird.
Download: PDFPDF, Download als DOCDOC
ÄHNLICHE DOKUMENTE:
PASSENDE FRAGEN: