Menu schließen

Brief 14 Lateinischer Orginaltext (als HTML)

Alles zu Seneca - Epistulae Morales Ad Lucilium

Seneca - Brief 14 (lateinisch)


- Briefe an Lucilius über Ethik (2. Buch) -
(1) Fateor insitam esse nobis corporis nostri caritatem; fateor nos huius gerere tutelam. Non nego indulgendum illi, serviendum nego; multis enirn serviet qui corpori servit, qui pro illo nimium timet, qui ad illud omnia refert. (2) Sic gerere nos debemus, non tamquam propter corpus vivere debeamus, sed taniquain non possimus sine corpore; huius nos nimlus amor timoribus inquietat, sollicitudinibus onetat, contumeiiis obicit; honestum ei vile est cui corpus nimis carum est. Agatur eius diligentissime cura, ita tamen ut, cum exiget ratio, cum dignitas, cum fides, mittendum in ignes sit. (3) Nihilommus quanturn possumus evitemus incommoda quoque, non tantum pericula, et in tutum nos reducamus, excogitantes subinde quibus possint timenda depeUi. Quorum tria, nisi fallor, genera sunt: timetur inopla, timentut morbi, timentur quae per vim potentloris eveniunt. (4) Ex his omnibus nihil nos magis concutit quam quod ex allena potentia inpendet; magno enim strepitu et tumultu venit. Naturalla mala quae rettull, inopia atque morbus, silentio subeunt nec oculls nec auribus quicquarn, terroris incutiunt: ingens alterius mali pompa est; ferrum circa se et ignes habet et catenas et turbam ferarum quam in viseera inmittat humana. (5) Cogita hoc loco carcerem er cruces et eculeos et uncum ei adactum per medlum hominem qui per os emergeret stipitem et distracta in diversum actis curribus inembra, illam tunicam alimentis ignium et inlitam et textam, et quldquid aliud praeter haec commenta saevitia est. (6) Non est itaque mirum, si maximus hulus rei timor est cuius ei varietas magna et apparatus terribilis est. Nam quernadmodurn plus agit tortor quo plura instrumenta doloris exposuit (specie enirn vincuntur qui patientia restitissent), ita ex lis quae animos nostros subigunt et domant plus proficlutit quae habent quod osteridant. Illae pestes non minus graves sunt - famem dico et sitim et praecordiorum suppurationes er febrem viscera ipsa torrentem - sed latent, nihil habent quod intentent, quod praef erant -. haec ut magna bella aspectu paratuque vicerunt. (7) Demus itaque operain, abstineamus offensis. Interdum est quern timere debeamus; interdum, si ea civitatis a est ut plurima per senatum transigantur, gratiosi in eo viri; interdum singuli quibus potestas populi et in populum data est. Hos omnes amicos habere operosum est, satis est inirnicos non habere. Itaque sapiens numquam potentium iras provocabit, immo [necl declinabit, non aliter quam in navigando procellam. (8) Curn peteres Siciliarn, traiccisti fretum. Temerarius gubernator contempsit austri minas (ille est enim qui Siculum pelagus exasperet et in vertices cogat); non sinistrum petiit litus sed id a quo propior Charybdis maria convolvit. At ille cautlor peritos locorum rogat quis aestus sit, quae signa dent nubes; longe ab illa regione verticibus infami cursum tenet. Idem facit sapiens: nocituram potentiam vitat, hoc primum cavens, ne Vitare videatur; pars enim securitatis et in hoc est, non ex professo eam petere, quia quae quis fugit darnnat. (9) Circumspiciendum ergo nobis est quomodo a vulgo tuti.esse possimus. Primum nihil idem concupiscamus: rixa est inter competitores. Deinde nihil habeamus quod cum magno emolumento insidiantis eripi possit; quam minimum sit in corpore tuo spoliorum. Nemo ad humanum sanguinem propter ipsum venit, aut admodum pauci; plures conputant quam oderunt. Nudum latro transmittit; etiam in obsessa via pauperi pax est. (10) Tria deinde ex praecepto veteri praestanda sunt ut vitentur: odium, invidia, contemptus. Quomodo hoc flat sapientia sola monstrabit; difficile enim temperamentum est, verendumque ne in contemptum nos invidiae timor transferat, ne dum calcare nolumus videamur posse calcari. Multis timendl attullt causas timerl posse. Undlque nos reducamus: non minus contemni quam suspici nocet. (11) Ad philosophiam ergo confuglendum est; hae litterae, non dico apud bonos sed apud medlocriter malos infularum loco sunt. Nam forensis eloquentia et quaecumque alia populum movet adversarios habet: haec quieta ei sul negotii contemni non potest, cui ab ommbus artibus etiam apud pessimos honor est. Numquam in tantum convalescet nequitia, numquam sic contra virtutes conlurabitur, ut non philosophiae nomen venerabile et sacrum maneat. Ceterum philosophia ipsa tranquille modesteque tractanda est. (12) 'Quid ergo?' inquis "videtur tibl M. Cato modeste philosopharl, qui bellum civile sententla reprimit? qui furentium principum armis medius intervenit? qui alils Pompeium offendentibus, allis Caesarem, simul lacessit duos?' (13) Potest aliquis disputare an illo tempore capessenda fuerit sapienti res publica. Quid tibl vis, Marce Cato? iam non agitur de libertate: olim pessum data est. Quaeritur utrum Caesar an Pompelus possideat rein publicam: quid tibl cum ista contentione? nullae partes tuae sunt. Dominus eilgitur: quid tua, uter vincat? potest mellor vincere, non potest non pelor esse qui vicerit. Ultimas partes attigl Catonis; sed ne priores quidem anni fuerunt qui sapientem in illam rapinam rei publicae admitterent. Quid allud quam vociferatus est Cato et misit inritas voces, cum modo per populi levatus manus et obrutus sputis exportandus extra forum traheretur, modo e senatu in carcerem duceretur? (14) Sed postea videbimus an sapienti opera rei publicae danda sit: interim ad hos te Stoicos voco qui a re publica exclusl secesserunt ad colendam vitam ei humano generi iura condenda sine ulla potentloris offensa. Non conturbabit sapiens publicos mores nec populum in se vitae novitate convertet. (15) 'Quid ergo? utique erit tutus qui hoc propositum sequetur?' Promittere tibl hoc non magis possum quam in homine temperanti bonam valetudinem, et tamen facit temperantla bonam valetudinem. Perlt aliqua navis in portu: sed quid tu accidere in medio marl credis? Quanto huic periculum paratius foret multa agentl mollentique, cui ne otium quidem tutum est? Pereunt aliquando innocentes (quis negat?), nocentes tamen saeplus. Ars ei constat qui per ornamenta percussus est. (16) Denique consilium rerum omnium sapiens, non exitum spectat; initia in potestate nostra sunt, de eventu fortuna ludicat, cui de me sententiam non do. 'At aliquid vexationis adferet, aliquid adversi.'Non damnat latro cum occidit. (17) Nunc ad cotidianam stipem manurn porrigis. Aurea te stipe implebo, et quia facta est aurl mentio, accipe quemadmodum usus fructusque eius tibi esse gratior possit. Is maxime divitils fruitur qui minime divitiis indiget.' Tde' inquis 'auctorem.'Ut scias quam benigni simus, propositum est aliena laudare: Epicurl est aut Metrodori aut alicuius ex illa officina, (18) Et quid interest quis dixerit? omnibus dixit . Qui eget divitils timet pro illis; nemo autem sollicito bono fruitur. Adicere illis aliquid studet; dum de incremento cogitat, oblitus est usus. Rationes accipit, foruni conterit, kalendarium versat: fit ex domino procurator. Vale.


Inhalt
Seneca - Briefe an Lucilius über Ethik - Brief 14
Lateinischer Originaltext (als HTML) (1041 Wörter)
Hochgeladen
23.09.2000 von Webmaster
Optionen
Hausaufgabe herunterladen: PDFPDF, Download als HTMHTM
  • Bewertung 4.1 von 5 auf Basis von 49 Stimmen
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
4.1/5 Punkte (49 Votes)



Seite drucken | Melden
Kostenlos eine Frage an unsere Latein-Experten stellen:

Wenn du dieses Dokument verwendest, zitiere es bitte als: "Brief 14 Lateinischer Orginaltext (als HTML)", https://e-hausaufgaben.de/Hausaufgaben/D406-Seneca-Brief-14-Lateinischer-Orginaltext.php, Abgerufen 03.08.2020 14:29 Uhr

Es handelt sich hier um einen fremden, nutzergenerierten Inhalt für den keine Haftung übernommen wird.
Download: PDFPDF, Download als HTMHTM
ÄHNLICHE DOKUMENTE:
PASSENDE FRAGEN: