Menu schließen

Brief 13 Lateinischer Orginaltext

Alles zu Werke

Seneca - Briefe an Lucilius über Ethik (2.Buch) - Brief 13



- Lateinischer Originaltext
(1) Multum tibi esse animi scio; nam etiam antequam instrueres te praeceptis salutaribus ei dura vincentibus, satis adversus fortunam placebas tibl, ei multo magis postquam cum illa manum conseruisti viresque expertus es tuas, quae numquam certam dare fiduciam sui possunt nisi cum multae difficultates hinc ei illinc apparuerunt, aliquando vero ei propius accesserunt. Sic verus ille ammus er in alienum non venturus arbitrium probatur; haec eius obrussa est. (2) Non potest athleta magnos spiritus ad certamen adferre qui numquam suggillatus est: ille qui sanguinem suum vidit, cuius dentes crepuere sub pugno, ille qui subplantatus adversarium toto tullt corpore nec prolecit animum prolectus, qui quotiens cecidit contumaclor resurrexit, cum magna spe descendit ad pugnam. (3) Ergo, ut similltudinem istam prosequar, saepe iam fortuna supra te fult, nec tamen tradidisti te, sed subsiluisti ei acrior constitisti; multum enim adicit sibl virtus lacessita.
Tamen, si tibi videtur, accipe a me auxilia quibus munire te possis. (4) Plura sunt, Lucill, quae nos terrent quam quae premunt, ei saeplus opinione quam re laboramus. Non loquor tecum Stolca lingua, sed hac summisslore; nos enim dicimus omnia ista quae gemitus mugitusque exprimunt levia esse et contemnenda. Omittamus haec magna verba, sed, di boni, vera: illud tibl praecipio, ne sis miser ante tempus, cum illa quae velut inminentia expavisti fortasse nunquam ventura sint, certe non venerint. (5) Quaedam ergo nos magis torquent quam debent, quaedam ante torquent quam debent, quaedam torquent cum omnino non debeant; aut augemus dolorem aut praecipimus aut fingimus.
Primurn illud, quia res in controversia est et litem contestatam habemus, in praesentia differatur. Quod ego leve dixero tu gravissimum esse contendes; scio allos inter flagella ridere, alios gemere sub colapho. Postea videbimus utrum ista suis viribus valeant an inbecillitate nostra. (6) Illud praesta mihi, ut, quotiens circumsteterint qui tibi te miserum esse persuadeant, non quid audias sed quid sentlas cogites, et cum patientla tua dellberes ac te ipse interroges, qui tua optime nosti, 'quid est quare isti me conplorent? quid est quod trepident, quod contagium quoque mei timeant, quasi transillre calamitas possit? est aliquid istic mali, an res ista magis infamis est quam mala?' Ipse te interroga, 'numquid sine causa crucior et maereo et quod non est malum faclo?' (7) 'Quomodo' inquis 'intellegam, vana sint an vera quibus angor?' Accipe huius rei regulam: aut praesentibus torquemur aut futuris aut utrisque. De praesentibus facile ludicium est: si corpus tuum liberum et sanum est, nec ullus ex iniuria dolor est, videbimus quid futurum sit: hodie nihil negotil' habet. (8) 'At enim futurum est.' Primum dispice an certa argumenta sint venturi mall; plerumque enim suspicionibus laboramus, et inludit nobis illa quae conficere bellum solet fama, multo autem magis singulos conficit. Ita est, mi Lucili: cito accedimus opinioni; non coarguimus illa quae nos in metum adducunt nec excutimus, sed trepidamus et sic vertimus terga quemadmodum 1111 quos pulvis motus fuga pecorum exult castris aut quos aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit. (9) Nescio quomodo magis vana perturbant; vera enim modum suum habent: quldquid ex incerto venit coniecturac et paventis animi licentiae traditur. Nulli itaque tam perniciosi, tam inrevocabiles quam lymphatici metus sunt; ceteri enim sine ratione, hi sine mente sunt. (10) Inquiramus itaque in rem diligenter. Verisimile est aliquid futurum mall: non statim verum est. Quam multa non expectata venerunt! quam multa expectata nusquam conparuerunt! Etiam si futurum est, quid iuvat dolorl suo occurrere? satis cito dolebis cum venerit: interim tibi mellora promitte. (11) Quid facies lucri? tempus. Multa inter-venlent quibus vicinum periculum vel prope admotum aut subsistat aut desinat aut in alienum caput transeat: incendlum ad fugam patult; quosdam molliter ruina deposuit; aliquando gladius ab ipsa cervice revocatus est; aliquis carnifici suo superstes fuit. Habet etiam mala fortuna levitatem. Fortasse erit, fortasse non erit: interim non est; meliora propone. (12) Nonnumquam, nullis apparentibus signis quae mali aliquid praenuntient, ammus sibi falsas imagines fingit: aut verbum aliquod dublae significationis detorquet in peius aut maiorem sibl offensam proponit aliculus quam est, ei cogitat non quam iratus ille sit, sed quantum liceat irato. Nulla autem causa vitae est, nullus miseriarum modus, si timetur quantum potest. Hic prudentla prosit, hic robore animi evidentem quoque metum respue; si minus, vitio vitium repelle, spe metum tempera. Nihil tarn certum est ex bis quae timentur ut non certius sit et formidata subsidere et sperata decipere. (13) Ergo spem ac metum exarnina, et quotiens incerta erunt omnia, tibl fave: crede quod mavis. Si pfures habebit sententias metus, nihilominus in hanc partem potius inclina et perturbare te desine ac subinde hoc in animo volve, rnaiorem partem mortalium, cum illi nec sit quicquam mall nec pro certo futurum sit, aestuare ac discurrere. Nemo enim resistit Sibl, cum coepit inpelli, nec timorein suum redigit ad verum; nemo dicit 'vanus auctor est, vanus [est]: aut finxlt aut credidit'. Damus nos aurae ferendos; expavescimus dubla pro certis; non servamus modum rerum, statim in timorem venit scrupulus.
(14) Pudet me ibl sic tecum loqui et tarn lenibus te reinedlis focilare. Allus dicat 'fortasse non venlet': tu dic 'quid porro, si veniet? videbimus uter vincat; fortasse pro me venit, et mors ista vitam honestabit'. Cicuta magnum Socratem fecit. Catom gladium adsertorem libertatis extorque: magnam partem detraxeris gloriae. (15) Nimlum diu te cohortor, cum tibi admonitione magis quam exhortatione opus sit. Non in diversum te a natura tua ducimus: natus es ad ista quae dicimus; eo magis bonum tuum auge et exorna.
(16) Sed iam finem epistulae faciam, si illi signum suum inpressero, id est aliquam magnificam voccm perferendam ad te mandavero. 'Inter cetera mala hoc quoque habet stultitia: semper incipit vivere.' Considera quid vox ista significet, Lucill virorum optime, et intelleges quam foeda sit hominum levitas cotidie nova vitae fundamenta ponentium, novas spes etiam in exitu inchoantium. (17) Circumspice tecurn singulos: occurrent tibl senes qui se cum rnaxime ad ambitionem, ad peregrinationes, ad negotiandum patent. Quid est autern turpius quam senex vivere inciplens? Non adicerem auctorem huic voci, nisi esset secretior nec inter vulgata Epicurl dicta, quae mihl et laudare et adoptare permisi. Vale.
Inhalt
Seneca - Briefe an Lucilius über Ethik - Brief 13
Lateinischer Orginaltext (1003 Wörter)
Hochgeladen
Optionen
Hausaufgabe herunterladen: PDFPDF, Download als DOCDOC
  • Bewertung 4.2 von 5 auf Basis von 37 Stimmen
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
4.2/5 Punkte (37 Votes)



Seite drucken | Melden
Kostenlos eine Frage an unsere Latein-Experten stellen:

Wenn du dieses Dokument verwendest, zitiere es bitte als: "Brief 13 Lateinischer Orginaltext", https://e-hausaufgaben.de/Hausaufgaben/D609-Seneca-Brief-13-Lateinischer-Orginaltext.php, Abgerufen 22.12.2024 13:53 Uhr

Es handelt sich hier um einen fremden, nutzergenerierten Inhalt für den keine Haftung übernommen wird.
Download: PDFPDF, Download als DOCDOC
ÄHNLICHE DOKUMENTE:
PASSENDE FRAGEN:
  • onlinewörterbuch
    hey, kennt jemand von euch ein onlinewörterbuch zum übersetzen lateinischer vokabeln? danke schon für konstruktive antworten..
  • Orpheus und Eurydike
    Salut ;) Bräuchte mal die hilfe von jemandem, der Ahnung von lateinischer Dichtung hat. Ich suche einen Paralleltext zu Ovid, ..
  • Lateinischer Begriff für Liege/Sofa
    Hallo! Ich brauche undbeindgt den lateinischen begriff für diese art liege auf denen die römer immer gelgen haben beim essen und..
  • Ein lateinischer Satz
    Hallo Leute, ich bin ziemlich neu in Latein und ich muss einen Text übersetzden und das läuft einwandfrei, aber hier ist ein ..
  • Lateinischer Satz
    Hey ich brauchte bei der Übersetzung eines lateinisch Satzes Hilfe wäre nett wenn mir jemand helfen könnte ! VIELEN DANK! Nam ..
  • mehr ...